monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > sectio 85 > salCod.Sal.X,16.399 > bnf14764.24 > sectio 2 > bnf10439.170 v > bnf13027.80 > uwbM.p.th.q.1a.225 > habCod.Guelf.64Weiss..651 > cb101.42r > sectio 2 > sectio 14 > sectio 93 > sectio 31 > bnfGrec107.407 > sectio 54 > Samuelis I, 18 > sectio 50

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Beda Venerabilis, In Lucae Evangelium Expositio, 3, 8, 50
Qui respondens, dixit ad eos: Mater mea et fratres mei hi sunt qui verbum Dei audiunt, et faciunt. Tota vitae coelestis perfectio duobus his comprehenditur, verbum scilicet Dei audire et facere. Unde supra Dominus parabolam seminis exponens, ait eos qui auditu tantum verbum susceperint terram esse reprobam; bonam vero eos qui in corde bono et optimo verbum quod audiunt retineant, et fructum afferant in patientia.